- MORTUI
- MORTUIapud Poetas, in Inferorum poste notari. Stat. Theb. l. 8. v. 10.Nec dum illum aut truncâ lustraverat obvia taxoEumenis, aut furvô Proserpina poste notavit.Uti Lutatius, Asserunt enim Poetae, inquit, Mortuorum capita Furiarum lampade (etaxo) lustrari et eorum nomina a Proserpina in Inferorum poste conscribi. Seu abscissione crinis, ab cadem, gregi mortuorum asciti sunt. Virg. fine l. 4. Aen.Nondum illi flavum Proserpina vertice crinemAbstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.Quod figmentum Euripidi deberi, annotat Macrob. l. 5. c. 19. Hôc factô vel occursus eorum polluere creditus Philosophis, uti vides in Historia Iamblichi, penes Eunapium. Et Hebraeorum divinis scitis impurierant, qui mortuum aliquid vel tangerent, uti vidimus supra de Morticino. Funesta vero etiam suâ morte deleta, quorum antiquâ superstitione nec coria pedibus induere licebat hominibus sanctis, vide Festum Mortuae pecudis. Ita Principibus Romanis, quorum res iuxta divinas sacraehabebantur, non licebat etiam praedecessorum suorum corpora tangere. Suid. Imo unus mortuus totam polluebat communitatem. Virg. Aen. l. 6. v. 149.Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici,Heu nescis, totamque incestat funere classem.Vide quoque de Laio Stat. Theb. l. 2. v. 64. et de ritu hoc in re Hebraeorum, supra ubi de Iuvenca decervicanda alibique. Proin atrô calculô notata tyrannis eorum, qui mortuos etiam terrâ et igni arcebant. Politiores certe gentes vel sepulturâ, vel rogô dignabantur. Et quidem apud Romanos, olim noctu efferebantur, praelucentibus candelis e papyro cerâ circumdato. Martial. l. 8. Epigr. 43.Effert uxores Fabius, Chrestilla maritos;Funereamque toris quassat uterque facem.Quem morem, a non nullis Christianis usurpatum, ab Hispaniae Episcopis in Concilio Illiberino, Constantini Imperatoris tempore congregatis, damnatum ac prohibitum fuisse, novimus. In lectis, papyro itidem et scirpo fartis, cum quibus rogo inferebantur ac comburebantur. Idem alibi Epigr. 44.Factus papyrô dum tibi torus crescit.Scirpus enim, ut et papyrus, uti candelis ad lumina usum praebuit; quibus detracto cortice, inquit Plin. l. 16. c. 37. candelaeluminibus et funeribus serviunt: Sic cadaveribus expeditius cremandis inserviit. Simul autem mortuorum cum quibus oleas quoque efferri consuevise, dicemus infra) sepulchris inferebantur resculae, quibus in vita usi fuerant aut delectati, aut una comburebantur, ubi mos fuit cremari defunctos. Plin. l. 36. c. 17. Mucianus specula quoque et strigiles et calciamenta illata mortuis lapidea fieri auctor est, etc. Salmas. ad Solin. p. 1002. et 1003. Vide quoque infra aliquid voce Praetexta. Insuper memoria eorum multis modis a viventibus colebatur. Sane omnes pompae, Ludi, Templa, Sacrificia, Arae, Caeremonlae sollennes vetustissimorum Paganorum nihil, nisi Memoriae mortuorum, fuêre, ut longis Catalogis repetunt Ecclesiae primae contra Nationes propagatores, Theophilus, Tatianus, Iustinus, Athenagoras, Arnobius, Tertullianus, Cyprianus, Minuecius, AliiInprimis Clemens Alex. quô doctior nemo unquam, ne apud Graecos quidem, Scriptor fuit, verus ille Varro Christianae antiquitatis, exque co Eusebius, adiunctô suô sermone, Praeparat. Euangel. l. 2. c. 6. Vide quoque de coniectu coronarum florumque in mortuos, Paschalium Cononar. l. 4. c. 5. et de orationibus, elecmosynis et oblationibus quas ante Gregorii M. tempora faciebant quidam veteres Christiani, pro mortuis, Io. Forbesium Instructionum Historico- - Theologicarum l. 13. c. 9. nec non hîc passim. Addam saltem, Mortuos in Ecclesia sepeliri, vetitum esse Canonibus, qua de re vide quae Lindenbrogius adnotavit in hâc voce. uti de mortuorum excommunicatione supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.